Letter in Latin of Constantius II to Marinus, in praise
of Philippos, ordaining construction of gilded statue of him;
prob. AD 344/354; found at Ephesos: Miltner, JÖAI 44, 1959 Beibl.
285-290 (PH); Swift & Oliver, AJP 83, 1962, 247-264; AnnEpig
1967, 478; Führer Selçuk 104-108 (PH); *IEph 41 (PH).
[ ]
IEph 41
1 | e(xemplum) s(acrarum) l(itterarum). |
habet hoc eximium spectatis ac devotis viris virtus innata, ut, cum | |
principis sui ac rei publicae secundis invigilat in augmentis gloriar<i>, | |
vitae ipsius damna conpenset adque hoc sibi ad famam quaesisse videatur, | |
5 | quod industriosi laboris opere imperatoris sui meritis cognoverit prospe- |
rasse. quorum omnium, si quisquam oculis nostris ac mentebus inhae- | |
rescit, quorum magnam copiam felicitas saeculi nostri sortita est, | |
Ρhilippum parentem amicumque nostrum eximium recte praedicaverim | |
virum, cuius in dies singulos vigiliae dispositionesque, quibus ipsius imperii | |
10 | mei incrementa revirescunt%⁸⁰ quid amplius dicam de nato rei publicae nostrae |
viro quam quod salutem suam semper posthabuit praemiis commodis, hanc | |
spec<i>atim gloriam sibi deputans, si nobis serviret periculis suis? singula | |
eius enumerare non opus est, cuius aetatis nullus dies non officiis devotionis | |
honoratus inluxit. semper mihi magna cum Philippo, semper gloriosa per | |
15 | Ρhilippum. numquam exper<s> sollicitudinis meae, numquam arduis rebus |
alienus, hic gestorum prospere quasi quidam armiger, immo dux nostrae | |
felicitatis apparuit usque adeo, ut etiam nobis quoque silentibus egregia | |
facinora eius eluceant. quibus talis ac tantus enituit, ut invidiam amoris | |
nostri fabore superaret. neque enim poterat in se liboris aculeos excitare, | |
20 | qui semper principi suo studuit plus placere. et ideo siquis officiis eius invidit%⁸⁰ |
[qui] tamen adhuc non potuit repperiri%⁸⁰ ingenii sui virus adversum commodum | |
[rei public]ae nost<r>ae non ausus est propalare. modestia, tem<pe>r<a>ntia, magnanimita[s,] | |
[fortitudo, iust]itia fuerint etiam in aliis opificiosa cognomina, ad in Ρhilippo | |
[quod est nequeunt ae]quare. si his virtutibus praeditus non potuit non | |
25 | [․․․․․․․․․․c.25․․․․․․․․․․․] rei publicae utilitate sentire credatur |
[․․8-10․․․] ẹt de nostri imperii securitate cogitare adque ideo amoris | |
[nostri ves]citur gloria nec debilitatem corporis sentit, qua maxime | |
[․․6-8․․] devotionis officiis gloriatur; animi servitị[o] coepit | |
[sple]ndere et idcirco labores corporis vincit solus omnium, qui imperi n[os]- | |
30 | [t]ri commodis se probaverit natum. ergo qui tantis eius inlustribus meritis |
[r]espondere nitimur, cum placemus et decet tanti viri in opimis urbibus | |
[mo]numenta devotionis extare, Marine carissime ac iucundissime, | |
statuas inauratas eidem locari decernimus. efficacia sinceritatis tuae, | |
[qui p]opulorum omnium diversarumque nation<um> ore celebratur, | |
35 | singulorum quoque oculis incurrat sitque eius in re publica |
[nost]ra memoria sempiterna, qui laboribus suis rei publicae nostrae | |
35 | semper gloriam iuvit. |