[ ] Italia — Roma: area of S. Silvestro — non-Jewish — undated — ICUR n.s. 1.3903 — CIJ I 527; I² pp. 39-40
1 perpetuas sine fine domos mors incolit atra
 aeternosq(ue) levis possidet umbra Lares.
vita subit coelum, corpus tellure tenetur,
 omnia sic repetunt iura locosq(ue) suos.
5 sic rerum natura iubet, sic temporis ordo:
 quae modo sunt, pereunt, quaeq(ue) futura, cadent.
suscipe nunc, coniunx, si quis post funera sensus,
 debita sacratis Manibus officia.
multorum invidiam tandem caruisse memento,
10  ne quicquam paveas templa quietis habens.
hic Probina iacet gracilis cito rapto marito
 diebus paucis vix commodata suo.
invida sors rerum. fatis quid mergis acer<b>am
 nec te coniugii novus flectit amor?
15 heu miseranda nimis, auspiciis iuncta sinistris,
 quo fato traderis, hoc seviente peris.
quid, Probina, prosunt fecunda viscera tibi?
 concepis adfectum, luctum te ipsa parit.
nil te damna nocent communi funere leti,
20  cum tuus in nostro pectore vibat {²⁶vivat}²⁶ amor.
haec fuit in luce <i>sta annos XVII, m(enses) X, dies XX,
 in quibus cum marito vixit dies centum,
aegrotavit dies XXXXV, et requievit cum pace.
Search Help
Contact Us