[ ] Phryg., E. — Orkistos (Alikel) — ca. 323-326 AD — FIRA(2) 1.95
I.1 ṃac̣ṭi [es]ṭẹ. haec quae in precem con[tu]lis[tis et nominis]
et dignitatis reparationem iure qua[eritis obtine]-
re. proinde vicari intercessione qua[e fuerant mu]-
[t]ilata ad integrum prisgi honoris r[educta videtis(?) eo]
5 citius ut et vos oppidumque dilig[entia vestra tui]-
tum expetito legum adque appellationis s[plendore iam nu<n>c]
    perfruamini infra scribti[s(?)].
have Ablabi carissime nobis.
incole Orcisti iam nu<n>c oppidi et
10 civitatis iucundam munificien-
tiae nostrae materiem praebue-
runt, Ablabi carissime et iucundiss[i]-
me. quibus enim studium est urbes vel n[o]-
vas condere vel longaevas erudire vel in-
15 ter mortuas reparare, id quod petebatur acc[e]-
ptissimum fuit. adseruerunt enim vicum suum
spatiis prioris aetatis oppidi splendore floru-
isse ut et annuis magistratum fascibus orn[a]-
retur essetque curialibus celebre et popul[o]
20 civium plenum. ita enim ei situ ad[q]ue ingenio
locus opportunus esse perhib[e]tur ut ex qu-
attuor partibu[s e]o totidem in sese confluan[t]
viae, quibus omnibus publicis mansio tamen [u]-
tilis adque accomo[da] esse dicat[u]r, aquaru[m]
25 ibi abundantem aflu[en]tiam, labacra quoqu[e]
publica priva[taqu]e, forum istatuis veterum
principum ornaṭụm, populum comm[a]nentium
adeo celebrem [ut se]ḍilia [qu]ae ibidem sunt [fa]-
cile conpleantur, pr[aeter]ea ex decursibus
30 praeterfluentium [a]quarum aquim<o>lin[a]-
rum numerum copiosum. quibus cum omni-
bus memoratus locus abundare dicatur, c[on]-
[t]igisse adserverunt ut eos Nacolenses si[bi]
[a]dnecti ante id temporis postularent. quo[d]
35 [es]t indignum temporibus nostr<i>s, ut tam o[p]-
[p]ortunus locus civitatis nomen amittat,
et inutile commanentibus ut depraeda-
[t]ione potiorum omnia sua commoda utilit[a]-
[tes]que deperdant. quibus omnibus quasi
40 quidam cumulus accedit quod omnes
[i]bidem sectatores sanctissimae religi-
onis habitare dicantur. qui cum praeca-
rentur ut sibi ius antiquum nomenque
c̣ivitatis concederet nostra clementia,
45 sicuti adnotationis noṣṭrae subiẹc̣[t]
cum precibus exemplạ testantur, huius mo-
di sententiam dedimus. nam haec quae in pre-
cem contulerunt et nominis et dignitatis
II.1 reparation[em iure quae]-
runt obtinere. p̣[roinde gra]-
vitatis tuae inte[rcessione]
quae fuerant mu[tilata]
5 [a]d integrum prisgi [honoris]
[re]duci sancimus ut ẹṭ [ipsi]
[o]ppidumque diligent[ia sua]
[t]uitum expetito legum [ad]-
[q]ue appellationis splen-
10 [d]ore perfruantur. par es[t]
[i]gitur sinceritatem tuam i[d]
[q]uod promptissime pro tem[po]-
[ri]s nostri dignitate conces-
[si]ṃus erga supplicantes fes-
15 [ti]nanter implẹre. vale Ablạ[bi]
[ca]rissime ac iucundissime n[obis].
16a     ❦             ❦
17        exemplum precum.
[a]d auxilium pietatis vestrae
[conf]ugimus, domini impp(eratores) Constantine
20 [maxi]me victor semper Aug(uste) et Crispe eṭ
[Con]stantine et Constanti nobb(ilissimi) Caesṣ(ares).
[patri]a nostra Orcistos vetustị[s]-
[sim]ụm oppidum fuit et ex antiquis[si]-
[m]is temporibus ab origine etiam
25 [civ]itatis dignitatem obtinuit
[e]ṭ in medio confinio Gal[a]tiae P<h>ri[g]-
iae situm est, nam quattuor viar[um]
[t]ransitus exḥibet id est civita[tis]
[P]essinuntesium, quae civita[s dis]-
30 [ta]t a patria nostra tricensim[o fe]-
[re l]apide necnon etiam civitat[is Mi]-
[d]aitanorum, quae et ipsa est a [patria]
[n]ostra in tricensimo miliario ẹ[t civi]-
[t]atis Amorianorum quae posita <— — —>
35              {²vacat}²
III.1     [s]cr(iptum) prid(ie)
     Ḳal. Iulias
    [C]onstantinopoli.
Imp(erator) Caes(ar) Consta[n]tinus
5 maximus Guth(icus) {²⁶Gothicus}²⁶ victor ac triuṃ-
f̣ator Aug(ustus) et Fl. Clau. Constantinus
Alaman(icus) et Fl. Ịul. Const<ant>ius nn(o)bb(ilissimi)
Caess(ares) s[al]utem dicunt
ordini civit(atis) Orcistanorum.
10 actum est indulgentiae nos-
trae munere ius vobis civita-
tis tributum non honore modo
verum libertatis etiam privị-
legiuṃ c̣ustoḍire. itaque Na-
15 colensium iniuriam ultra in-
dulgentiae nostrae beneficia
perdurantem praesenti re-
scribtione removemus idque
oratis vestris petitionique
20 deferimus ut pecuniam quam
pro cultis ante solebatis in-
ferre minime deinceps dependa-
tis. hoc igitur ad virum perfe-
[c]tissimum rationalem Asia-
25 nae dioeceseos lenitas nostra
perscribsit, qui secutus for-
[mam] indulgentiae concessae
vobis pecuniam deinceps pr[o]
supra dicta specie expeti a vo-
30 bis postularique prohibeb[it].
bene valere vos cupim[us].
Ḅasso et Ablabio cons(ulibus).
Search Help