[ ]
Italia — Roma: Monteverde — 3rd/4th c. AD? — CIL VI 39086 — CIJ I 476; I² p. 37-38
| 1 | hic Regina sita est tali contecta sepulcro |
| quod coniunx statuit respondens eius amori. | |
| haec post bis denos secum transsegerat annum | |
| et quartum mensem restantibus octo diebu%⁸¹s; | |
| 5 | rursum victura reditura ad lumina rursum. |
| nam sperare potest ideo quod surgat in aevo%⁸⁰m | |
| promissum, quae vera fides, dignisque piisqu%⁸¹e | |
| quae meruit sedem venerandi ruris haber%⁸¹e. | |
| hoc tibi praestiterit pietas, hoc vita pudic%⁸¹a, | |
| 10 | hoc et amor generis hoc observantia legi%⁸¹s, |
| coniugii meritum cuius tibi gloria cura%⁸¹e. | |
| horum factorum tibi sunt speranda futura, | |
| ❦ de quibus et coniunx maestus solacia quaerit. |