[ ] Italia — Roma: Monteverde — 3rd/4th c. AD? — CIL VI 39086 — CIJ I 476; I² p. 37-38
1 hic Regina sita est tali contecta sepulcro
quod coniunx statuit respondens eius amori.
haec post bis denos secum transsegerat annum
et quartum mensem restantibus octo diebu%⁸¹s;
5 rursum victura reditura ad lumina rursum.
nam sperare potest ideo quod surgat in aevo%⁸⁰m
promissum, quae vera fides, dignisque piisqu%⁸¹e
quae meruit sedem venerandi ruris haber%⁸¹e.
hoc tibi praestiterit pietas, hoc vita pudic%⁸¹a,
10 hoc et amor generis hoc observantia legi%⁸¹s,
coniugii meritum cuius tibi gloria cura%⁸¹e.
horum factorum tibi sunt speranda futura,
❦ de quibus et coniunx maestus solacia quaerit.
Search Help
Contact Us