ILBulg 145
[ ] Moesia Inferior — Nikopol — 198-208 AD — CIL III 754 — CIL III, p. 992 — CIL III 7436
1 [aeternae securitati {²⁷D(is) M(anibus)}²⁷]
et b(onae) m(emoriae) Fronto Augg(ustorum) nn(ostrorum) {²⁶Augustorum nostrorum duorum}²⁶ dispens(ator) Moes(iae) inf(erioris)
floribus ut saltem requiescant membra iucundis
Aeliae carae mihi nunc hoc inclusae sepulcro,
5 regina Ditis magni regis, [p]recor hoc te.
nam meruit haec multa suis pro laudibus a me
inmeritae propere solventem fila dearum,
quae globo Parcarum revoluta cuncta gubernant.
qualis enim fuerit vita, quam deinde pudica,
10 si possem effari cithara, suadere(m) ego Manes.
haec primum casta, quot[t]e audire libenter
et mundi spatia Ditis quoque regia norunt.
hanc precor Elysiis iubeas consistere campis
et myrta redimire comas et tempora flore.
15 Lar mihi haec quondam, haec spes, haec unica vita,
et vellet quod vellem, nollet quoque ac si ego nollem.
intima nulla ei, quae non mihi nota fuere.
nec labos huic defuit, nec vellerum inscia fila,
parca manu, set larga meo in amore mariti.
20 nec sine me cibus huic gratus, nec munera Bacchi,
consilio mira, cata mente, nobili fama.
carmini, possessor, faveas precor ac precor, ut tu
hanc tituli sedem velles decorare quodannis
et foveas aevi monumentum tempore grato,
25 roscida si rosula seu grato flore amaranthi
et multis generum pomis variisque novisque,
ut possit toto refoveri temporis anno.
Search Help
Contact Us